monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > 68 > 11
Beda, De Temporum Ratione, X. De hebdomada aetatum saeculi. <<<     >>> XII. De mensibus Romanorum.

CAPUT XI. De mensibus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 bnf7296.6 Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae csg251.61 Graeco sermone μήνη vocatur; nam et apud eos menses vocantur bmv343.98 v μηνές. Sed et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam iare nominant, mensibus nomen dedit; unde et Iesus filius Syrach, qui csg250.203 utique Hebraice scripsit, de luna loquens, ait: Mensis secundum nomen est eius.
2 Antiqui enim menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, bnf1615.31 v a qua semper Hebraei, bnf13013.78 quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum more, menses observare non cessant.
3 Primum mensem novorum, qui Paschae ceremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso bav1449.47 r vel incipit vel desinit, vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae XV post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat; quae vero antea, novissimum praecedentis, sicque per ordinem.
4 Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates, novum annum appellant, octavus Maresuan Decembri, decimus Tebet Ianuario, undecimus Sabat csg250.204 Februario, Duodecimus Adar Martio, simili ratione, comparatur.
5 Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXVIV semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio csg248.119 anno exacto, mensem superfluum, qui ex annis XI Epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo maiores nostri diem qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero X et VII, quia tredecim priores fuerant ante Pascha transacti, secundi XXX, tertii III, qui fiunt bmv343.99 r simul dies L, cum constet duos menses lunares non LX, sed L et VIIII diebus terminari, ideoque si paschalis mensis, XXX diebus computatus, XVII sui cursus dies csg251.62 post pascha bav1449.47 v retinuerit, secundum iam mensem non XXX, sed undetriginta, diebus debere concludi, ac per hoc in summa temporis memorati non plus quam undequinquaginta dies inveniri; nisi forte putandum est synecdochicῶs, quae est regula sanctae Scripturae frequentissima, bnf1615.32 r a parte totum computari.
6 Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses bnf7296.7 observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe, cum suis XVII die secundi mensis arcam ingressus, csg250.205 et XXVII eiusdem mensis die post diluvium egressus, asseritur, quam annum solis integrum, hoc est, CCCLXV dierum, esse descriptum, quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequente vicesima septima pridie Nonas Maias occurret.
7 Notandum sane quod nimium falluntur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna zodiacum circulum peragat, quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, zodiacum quidem XXVII diebus, et VIII horis, sui vero cursus ordinem XXIX diebus, et XII horis, salva sui saltus ratione, conficit.
8 Ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae XXX diebus et decem semis horis impletur, viginti videlicet duabus horis ac dimidia lunari mense bav1449.48 r productior, e quibus XI epactarum dies et quadrans annuatim subcrescere solent; duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, quas esse horas XI dierum hinc facile bnf13013.79 patet, quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt.
9 Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrantis: si quidem luna XII suos menses XI diebus, ut dictum est, et quadrante, breviores totidem bmv343.99 v solis mensibus csg250.206 peragens, in iisdem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat. Sed in utroque mense computando, consuetudo, vel auctoritas, vel certe compendium calculandi naturae praevaluit; csg251.63 nam non solum lunae menses, quod calculandi necessitas cogit, tricenis undetricenisque diebus ordinant, sed et lunam superfluam, bnf1615.32 v quae iuxta naturae rationem in fine anni debuerat intercalari, plerique ubi libet intercalant, et, quod est gravius, tantum inter se calculatores dissident, ut uno nonnunquam eodemque die hic quartam decimam, ille quintam decimam, alius sextam decimam csg248.120 asseverent lunam esse putandam, nec non et solis annuos menses dissimillima regula diverso quaeque gens ordine metitur. Denique Aegyptii, qui primi propter ocyorem lunae discursum, ne videlicet error calculandi eius velocitate gigneretur, ad solis cursum, cuius motus tardior facilius poterat comprehendi, suos menses putare coeperunt, sumpto ab autumni tempore primordio, tricenis hos produntur includere diebus, quorum primus mensis Thoth IV Cal.
10 Septembrium, bav1449.48 v secundus Phaofi IV Cal. Octob., tertius Athir V Cal. Novemb.; quartus Choeac V Cal. Decembrium, quintus Tybi VI Cal. Ianuarium, sextus Mechir bnf7296.8 VII Cal. Februarium, septimus Phamenoth V Cal. Martiarum, csg250.207 octavus Pharmuthi VI Cal. Aprilium, nonus Pacho VI Cal. Maiarum, decimus Pauni VII Cal. Iuniarum, undecimus Epiphi VII Cal.
11 Iuliarum, duodecimus Mesor VIII Cal. Augustarum die sumit exordium, quem decimo Cal. Septembrium die terminantes, residuos quinque dies ἐπαναγομένας, vel intercalares, sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi ab bissexto tertio Cal. Septembrium, caeteri vero IV Cal.
12 earumdem die sortiantur initium, ipsi autem bissextiles anni IV caeteri V Cal. memoratarum die terminentur. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri, non ante nostrae tempus intercalationis, bmv343.100 r quae fit sexto Cal. Martiarum die, in computo lunae vel earumdem festivitate dierum potest cum nostri anni curriculo recipere concordiam; sed idem dies festus, eadem luna, bnf1615.33 r verbi gratia septima, quae apud nos secunda Sabbati, apud illos tertia Sabbati computantur, et caetera in hunc modum.

bav1448.221

Beda, De Temporum Ratione, X. De hebdomada aetatum saeculi. <<<     >>> XII. De mensibus Romanorum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > 68 > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik